BERGAE ad Zomam

BERGAE ad Zomam
BERGAE ad Zomam
urbs permunita Belgii, in Brabantia, ad Scaldim fluv. Marchionatus titulô clara ab A. C. 1533. vel potius ad Zomam, qui in partem Scaldis prope illabitur. Hinc portus oppidi longus et nonnihil flexuosus. Floruit multum commerciis, sub ditione Marchionum cognominum, quibus origo fuit a Iohanne, filio naturali Iohannis III. Brabantiae Ducis. Ex his Iohannes, cum Montiniaco, ad Philippum II. Hispaniae Regem Legatus ab Ordinibus iit, infelici eventu, A. C. 1566. Postea Antverpiae vicinitate et belli malis attrita est, donec foederi adiceretur Frustra tentata a Parmensi, A. C. 1588. Mauritio donata est, ab Ordinibus, hodie que sub Hollandis. Frustra iterum tentata a Spinola Duce A. C. 1622. 7. leuc. ab Antverpia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • BRABANTIA — regio maxima Belgii in ter Flaudriam ad Occidentem et Geldriam ad Ortum, cuius populi Ambivariti vereribus dicti a nonnullis putantur. In es Tungros et Grundios esse certum est. Urbes primariae sunt Bruxellae, sedes olim Duci (est enim Ducatûs… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROVINCIAE foederatae Belgii — seu Belgium unitum, et Batavum, les Provinces unies du Pays Bas, seu les Estats de Holande, sunt provinciae Boreales Belgii, quae alias suberant dominio Regis Hispaniae, eique obvenerant ex hereditate Caroli ultimi Ducis Burgundiae. Sed dum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RECTOR Academicus — dicitur qui in Academia inter Professores primas sibi partes vendicat, ad imitationem Ciceron. qui Rectorem Reip. appellavit eum, qui summam in Republica auctoritatem habuit. Idem Caput quoque Academiae vel Collegii appellatur, et nihilominus… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”